라틴어 문장 검색

Prima namque facie praesumitur exinde nimia voluptatis abundantia, quam per omnia reprobandam infra demonstrabimus, nisi publica de plebeio probitatis fama praedictam auferat suspicionem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:9)
Superioris autem delectatio partis nulla penitus esset, nisi partis esse intuitu inferioris assumpta et eius contemplatione porrecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:5)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Quomodo diversas species uox induit una, Quam gravis accentus infra demittit, acutus Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:27)
His igitur, uelud ipsius natura requirit, Nobilitatur equi species, infraque secundus Pollet equs specieque minor cultuque minori Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:1)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Solus iure potens, qui summa potencia solus Cuncta potest, a quo procedit posse potentum, Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:15)
Mis inferior infra decurrit aquosus Humor et in morbos iam declinare recusat, Quamuis germane soleat putredinis esse Proximus et uarias morborum gignere pestes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:7)
Julius ascendit, descendit Magnus et infra Silla iacet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:26)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Nunc intuendum est qualiter insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B] hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens efferendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:1)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)
Sed Alemanni, qui infra praesidium erant, vitae solliciti et studiosi, penetrare volentibus lanceas opponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:7)
Sperabam etiam eos ab urbe Nicaea me posse absterrere in virtute meorum, uxorem meam filiosque meos, milites et principes meos, qui infra urbis moenia erant, liberare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION